Quattuor in natos regnum diviserat aequis
Partibus egregia cum ratione pater.
Ladislae, tibi Cracovia, natu
Maxime, avaritia maxime, Marte nihil.
Fratribus eiectis solus dum quaeris habere
Omnia, possessis pelleris ipse bonis,
Coniuge cumque tua, quae rem tibi suasit iniquam,
Victus m externam profugis exsul humum.
Ignorata tibi fuit alea? Discere in illa
Contentus proprio vivere quisque potest.
Namque aliena petens perdit sua lusor et aurum
Dum cupit, amisso flens abit aere domum.