Saepe dies oritur nitida face, nec tamen illi
Credideris; subito nubilus esse potest,
Grandine messores lapidare, tonitribus orbem
Concutere et rapidis frangere fulminibus.
Ecce Senex noster, regni cum cepit habenas,
Vir bonus et placidi fratris imago fuit.
Mox subole ingenti, generis, affimbus, auro
Inflatus coeptam destitit ire viam.
Nil illo peius, nil et crudelius illo,
Audace excepto, patria nostra tulit.
Sed tamen est pulsus. Numqnam impunita tyrannis
Sarmaticis feritas scilicet ulla fuit.