De se ipso ad posteritatem...

De se ipso ad posteritatem, cum in summo vitae discrimine
versaretur, quod tamen evaserat.


Si quis eris olim nostri studiosus, ob idque
Nosse voles vitae fata peracta meae,
Perlege, quae propere dictavi carmina, cum me
Hydrops Lethaeis iam dare vellet aquis.
Alta iacent supra Snenanas mra paludes,
Ianusci nomen nescio cuius habent,
Qua nostri quondam reges fecisse secundum
A Gnesna in Prussos saepe feruntur iter.
Haec meus assueto genitor versabat aratro,
Vir bonus et modicas inter honestus opes.
Is dum peste gravi natos sibi luget ademptos,
Quae foede nostros tunc popularat agros,
Me genitum medio luctu sibi vidit et orbus
Transegit menses non nisi forte decem.
Lux mihi natalis post Idus quarta Novembres,
Lux solis, medium dum tenet ille diem,
Annua, quo posuit lugubria tempore noster
Rex, quorum coniunx mortua causa fuit,
Illa, illa ingenti cunctorum rapta dolore
Barbara, Trencini sanguine nata lupi.
Devoveor studiis vixdum quinquennis honestis,
Musamm et primas collocor ante fores.
Nempe pater, quia me nimis indulgenter habebat,
Vivere me durum noluit inter opus,
Ne tenera informi manus attereretur aratro,
Neve aestas molles ureret igne genas.
Ut didici a rudibus puerilia prima magistris
(Civibus hoc unum debeo, Snena, tuis),
Gymnasium petii, nuper Lubrancus amoeni
Ad Vartae vitreas quod fabricarat aquas.
Hic quendam invenio magna cum laude docentem,
Quicquid habet Latium, Graecia quicquid habet,
Qui nostri curam laetus suscepit agelli,
Illum sincera percoluitque fide.
Tum primum nomen magni immortale Maronis
Audivi et nomen, Naso beate, tuum.
Audivi, colere incepi dixique poetis
Post divos terras maius habere nihil.
Mox quas non lacrimas, quae non ego vota precesque
Phoebo, cui vatum maxima cura, dedi,
Ne sibi me famulum dedignaretur inertem
Inque suo minimum vellet habere choro.
Annuit, accessi, plectrum citharamque recepi,
Porrexit dextra quam deus ipse manu.
Tractavi sumptam assiduus cupidusque; sine illa
Nulla fuit, memini, nox mihi, nulla dies.
Sec me paenituit coepti piguitque laboris,
Profeci aetatis pro ratione meae.
Carmina cum pleno recitavi prima theatro,
Addideram menses ad tria lustra novem.
Lubrancum cecini, cui me debere videbam
Primitias partus iure dicare mei,
Et placui vulgo, non quod placuisse merebar;
Spes bona de puero causa favoris erat.
Ex illo princeps aequales inter haberi
Coepi et doctori carior esse meo.
Hinc degustatae laudis rapiebar amore,
Hoc magis et natus laudis amator eram
Inque dies maiora animo amplectebar et onme
Tentabam, per quod gloria tendit, iter.
Obstitit in gradibus mediig mihi tristis egestas
Nec passa est nostros altius ire pedes.
Nam pater exhaustus sumptus se posse negabat
Ulterius studiis suppeditare meis.
Cogerer ergo ipsis cum iam valedicere Musis,
Consuluit dubio sors inopma mihi.
Praesul erat Cricius, Phoebo vir amicus, in isto
Orbe per illa alius tempora si quis erat.
Hic geniale suam limen mihi pandit in aulam,
Pollicitus Musis omnia laeta meis.
Et fortasse fides sua verba secuta fuisset,
Mors illum rapuit sed properata mihi.
Funera post Oricii numero me Cmita suorum
Addit et amissi damma rependit eri
Meque iubet cupidum, non parcens sumptibus ullis,
In Latium posita protinus ire mora.
Voti compos eo ingenuas mercator ad artea
Et fieri Euganeae Palladis hospes amo.
Invidit fortuna mihi morboque gravatum
Compulit ad patrios me remeare focos,
Quam volui citius, citius quam Cmita volebat;
Sed res sub fatis votaque nostra iacent.
Ergo domi moriar, quod nobis molliter unum
Cessit, in externa nec tumulabor humo.
At tu, qui rapto gravius maerebis amico,
Sive Cromerus eris, sive Rotundus eris,
Haec mihi, si quod erit saxum, quo forte tegemur,
Grandibus in saxo carmina caede notis:
"Spe vacuus vacuusque metu cubo mole sub ista
Et vere vivo. Mortua vita, vale!"
Haec sat erunt. Ad te, nostri studiose, revertor,
Ut de vita habeas omnia nota mea.
Invalidum mihi corpus erat viresque pusillae,
Frangeret exiguus quasque repente labor.
Forma decora satis, vultus non tristis, in ore
Non dubia ingenui signa pudoris erant.
Linguae usus facilis, vox clara, coloris imago
Candida et ad iustum facta statura modum.
Impatiens animus contemm et pronus ad iram,
Duravit multos quae mihi saepe dies.
Gessi inimicitias non dissimulanter apertas,
Numquam illis causam materiamque dedi.
Iudicio lectos colui constanter amicos,
Hos tantum veras credere doctus opes.
Si reditus nobis amplos fortuna dedisset,
Me, puto, splendidior nemo futurus erat
Munificusque magis. Laudare hinc illa solebam
Romani vere regia verba ducis:
"Nil hodie dedimus cuiquam, prodegimus ergo
Istam, quod pudeat, perdidimusque diem".
Cor subitum ad lacrimas, misereri molle gerebam,
Sed quale in pavido pectore cervus habet.
Hinc habui invisum teli genus omne gravisque
Pallados, in bellum dum ruit, hostis eram.
Munditiem cura muliebri prorsus amavi
Ad vitium in cultu, vestibus atque cibis.
Unguibus a teneris mihi bis decimum usque sub annum
Cruda exstinguebat ml nisi lympha sitim.
Unde malum iecori, credo, accersivimus et nunc
Illa vetus vitam strangulat unda meam.
In Venerem effusum male me plerique meorum
Decepti externis asseruere notis,
Vel quia me citharae cantusque salesque iuvabant,
Vel quia paene puer scriptor amoris eram,
Leucorhode siquidem primum meliorque priore
Alphesiboea elegis cura fuere meis.
Quo labor ille abiit, si forte requiris: in ignem,
Multa alia ingenii sunt ubi signa mei,
Digna brevi vitae modulo, ut quodcumque iuventae
Ambitio stolidae praecipitavit opus.
Nunc, cum quinta meos aetatis olympias actae
Ad maiora animos tolleret, ecce vocor
Et pereo ante diem nec iam, mea patria, possum,
Qualibus optavi, te celebrare modis
Et populi vetera acta tui regumque tuorum
Et de temporibus non reticenda meis,
Augusti imprimig thalamos, quos destinat illi
Cum Ferdinando rege paratque pater.
Hoc alii post me poterunt tamen; ipse, quod unun
Nunc possum, ut vincas, ut valeasque precor.
Vos quoque Ianicii memores valeatis amici,
Ire meum cuncti iamque paretia iter.
Antonine vale, vale Antonine tuumque
Te salvo salvum floreat omne genuis!
Hei mihi, nulla umquam quod iam tibi parte probabo,
Quae mens erga te sit mea, quantus amor.
Nec potero vivis testari, id namque volebam,
Sanandi fuerit quae tibi cura mei.
Quod licet, ad manes cum venero, meque piorum
In numermn accipient agmina laeta suum,
Te loquar et, si quae me forte rogaverit umbra
Corporis aspiciens ad simulacra mei,
Qui tam corrupto splenis iecorisque vigore
Tamque venenatis membra repletus aquis
Protraxi vitam ulterius, quam ferre soleret
Istius rabies exitiosa mali,
Esse homines inter medicum narrabo potentem,
Quod potuit Lycii filius ante dei.
Ille tamen semel Hippolytum revocavit ab Orco,
Me tumulo toties extulit iste meo
Imperiumque diu Parcarum elusit et iras,
Distulit in longam nostraque fata diem.
Nam mihi quod nequiit primam instaurare salutem,
Est factum invicti condicione mali.
Morborum vincunt homines genus illud et illud;
Hydropis victor quis nisi Christus erat?
Montanus certe simul et Cassanus, uterque
Maximus, Euganei lumen uterque soli,
Non potuere huius restinguere virus Echidnae,
Tunc tamen exoriens illa recensque fuit.
Invasit sero monstrum Antoninus adultum,
Cum victore avidas conseruitque manus,
Vicissetque sui, puto, sedulitate laboris,
Humanae sed enim non erat illud opis.
Adde quod esse meo generi fatale videtur
Sic cadere; interiit sic pater ante mihi.
Nil igitur mirum, si inter tot tela, tot hostes
Et tantos medicae succubuere manus.
Haec et plura loquar de te, mea vita (quid autem
Te potius, quam quod das mihi saepe, vocem?).
Ipse etiam praesens, olim cum veneris illo
Annosus, propriis auribus ista bibes.
Nam venies ad nos, vement quoscumque relinquo;
Hic nulli aeternam fata dedere domum.

Czytaj dalej: O niewinności - Klemens Janicki