Petro Miscovio statum valetudinis suae et itineria incommoda
in partiam reversus perscribit.
Si tibi, si rebus sunt fata benigna tuorum,
Sunt nimium rebus fata benigna meis.
Sim licet aeger adhuc necdum mihi prorsus ab illa
Sit liber fusa sub cute venter aqua,
At iam paene nihil de peste remanserat illa,
Cum longum a vobis ingrederemur iter.
Sed scis, quod, laceram puppim cum nauta refecit,
Non subito summi ducit in alta freti,
Litore sed primum portuque explorat in ipso,
An satis ad quamvis tuta sit illa viam;
Collustrat rimas, linit obturatque nec ullam
Esse putat longam, dum facit ista, moram.
Verum ego nauta fui praeceps, qui protinus illud
Commisi in magnum debile corpus iter.
In quo multa tuli, quae vel firmissima duri
Membra viatoris laedere posse putes.
Continuis bis sex pluvias sme fme diebus,
Saepe etiam mrxta grandine, saepe nive,
Idque per anfractus, male pervia saxa gradusque
Alpinos, misero cum veheremur equo,
Perque graves olido nebulas de sulpure, cuius
Est, ut scis, illis plurima vena iugis,
Quodque mali extremum est extremaque poena, per urbes
Stiriacas nobis ruraque cursus erat.
Tunc ego clamabam felicem ac esse beatum,
In Scythicis esset qui peregrinus agris.
Barbarius nihil est Alpina gente ferumque
Nil magis est, ipsi sint nisi forte lupi.
Advena despectus cunctis, est hospes ut hostis,
Itala praecipue pallia quisquis habet.
Collige, quam potuit mihi tunc locus imbre madenti
Ille in inhumana commodus esse domo.
Adde quod ignaros linguae, quibus aeger egebam,
Cogebar variis significare notis.
Intellecta quidem sunt signa subinde, sed illic
Nemo, satisfactum qui mihi vellet, erat.
Ebria quin etiam risit me turba rogantem
Atque intellectas noluit esse preces.
Ergo mihi vetitos, ut certa venena, coactus
Sum nimis esuriens sumere saepe cibos.
Ut vero in Moravos descendimus altaque nobis
Pannonia a tergo tota relicta fuit,
Vina bibebamus caemento infecta, quod illis
Omnia nascantur talia vina locis,
Vel quae nostra Ceres, Lenaeum imitata saporem,
Pocula ferventes miscuit inter aquas,
Pocula non certe nobis ingrata, sed isti,
Ut ratio est, morbo non satis apta meo.
Haec et quae taceo vestrum laesere sodalem;
Heu, quod sors vestrum noluit esse diu!
In patriam aufugit studiis miser ille relictis
Tam cito, in externa ne moreretur humo.
Hic sibi iam proprius primam putat esse salutem;
Est aliquid patrii forsitan aura soli.
At tu, cui placidi faverunt omnia divi,
In Musis istic vive valeque tuis.
Quod non tam, quia multa tibi debemus, amatae
Quam patriae causa Pieridumque precor.
His summa accedunt per te ornamenta duobus,
Sit modo Parca annis non inimica tuis.