Ad Raphaelem Vargavium iter in patriam adornantem.
Ibis iter longum, mihi taedia longa relinques,
Ut patriae videas dulcia rura tuae,
Vargavi, qui non, ut sum tibi coeptus amari,
Desinis officiis me cumulare tuis.
Ibis, ego interea superos in vota vocabo,
Ut cito te revehant restituantque mihi.
Nam sine te quid in hac, quo recreer, urbe videbo,
Quidve, tuus Clemens quo capiatur, erit?
Est, fateor, locus hic, qui delectare vel ipso
Aspectu quemvis et recreare queat;
Est populus, quem iure probes, est copia rerum,
Sunt fora, sunt magni plurima templa Dei.
Fama recens semper variis a partibus orbis,
Hac et longinquum qui facit hospes iter.
Incumbunt urbi colles turresque Vaveli,
Vicina mugit Vistula raucus aqua.
Iamque dies nitidi mundique iuventa redibit
Verque suas ad nos iam revocabit opes.
Omnia ridebunt, volucrum mulcebitur aer
Cantibus, omnis ager, lucus et omne nemus.
Gaudebunt sed enim iis alii, quicumque fruentur,
Non ego, quem toto tempore lectus habet,
Totque voluptates, bona tot communia ne quid.
Pertineant ad me perveniantque, facit.
Ergo mihi soli sunt oblectamen amici
Et fallunt nostri taedia longa mali.
Visunt, solantur, disturbant nubila mentis,
Utque animum foveam spe meliore, iubent.
In quibus ipse unus cum sis et primus in isto
Ordine, discessu maereo iure tuo.
Crede, tua teneor sic consuetudine et imum
Cor mihi tam magno flagrat amore tui,
Ut malim tecum m terris, ubi nulla voluptas
Sincera est, longas continuare moras,
Quam sine te in caelo fieri conviva deorum,
Permittatur ab iis optio si qua mihi.
O ego nunc aliquas vires et corpus haberem,
Quod patiens pluviae sit patiensque Noti!
Non hoc solus iter faceres, comes ipse venirem
Et fierem currus sarcina prima tui.
Arva salutarem tua laetus et arva viderem,
Quae te, delicias progenuere meas.
Tu quoque, si velles, posses mea rura videre;
Non procul a vestra nam mea distat humus.
Dulcis humus, quae iam septem non vidit ab annis
Ianicii, multum quo tumet, ora sui,
Cum tamen hoc unum imprimis suspiret et optet,
Hoc unum superos nocte dieque roget.
Tempus erit, veniam, parvi gaudete penates,
Quo vestra intrabo limina, tempus erit.
Et matrem servate mihi fratremque; doloris,
Quod pater interiit, sit mihi, quaeso, satis!
Interiit nec me reducem conspexit ab orbe
Ausonio, in votis quod sibi semper erat.
Sed quam difficiles, Parcae, illi in vota fuistis,
In mea tam faciles nunc, precor, este mihi!
Accelerate diem, qua solvam iusta sepulcro
Illius et tali carmine busta notem:
"Hic tegor agricola obscurus, sed laude poetae,
Quem genui, per tot compita clarus eo".
Sed reflecto viam, de qua deduxerat ingens
Et patriae et cari me genitoris amor.
Invideo tibi, Vargavi generose, quod agros
Aspicies patrios aspiciesque larem.
Invideo, simul opto tamen, praecedat euntem
Omine felici candida semper avis;
Iucundi spirent Zephyri, quacumque fereris,
Deiciat nullas nubilus Auster aquas.
Sed precor imprimis, aptet tibi Daedalus alas,
In quibus effugit Gnosia tecta, suas,
Ut citius venias, quo tendis, et inde recurras
Hanc quoque, praestituis quam mihi, et ante diem.