Popelus primus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Anne tibi lectum tantum, lascive, reliquit,
Non etiam clipeos armaque dura pater,
Et Veneri tantum iussit servire, Gradivo
Non etiam, o noster Sardanapalle, suo?
Quando quidem in fratrum tam multa gente tuorum
Legitima solus coniuge natus eras,
Successisse etiam patriis te laudibus aequum,
Non tantum vitiis imperioque fuit.
At genitore tuo felicior ipse fuisti
Hac in tam rari parte, Popele, boni,
Quod tibi tu similem genuisti, quique putaret
A cuculo cuculum degenerare nefas.


Czytaj dalej: O niewinności