Lechus II

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Cracus erat patris ad Craci iam sceptra vocatus,
Cum fratris Lechi fraude doloque perit.
Venatum exierat; cognato occumbit ab ense,
Secrete obruitur dilaniatus humo.
Narrabat nebulo sorptum esse voragine caeni,
Dum temere urget equo persequiturque feram.
Addebat falso lacrimas luctumque dolori;
Hac patrium obtinuit callidus arte locum.
Sed scelus occultum posthac innotuit; ille
Pellitur et partas fraude relinquit opes.
Discite, divitias scelere o quicumque paratis!
Sic feriet vestrum vestra cupido caput.


Czytaj dalej: O niewinności