Quam fuerit belli cupidus, quam Martis amicus
Iste, vel hoc signo discere quisque potest.
Cum sub eo patriae pax arma quieta teneret,
Bellandi fieret nullaque causa domi,
Impatiens oti Graios contra atque Latinos
Pannonibus toties auxiliaris erat.
Viginti genitor varia de matre nothorum;
Infamat quantum tanta libido virum!
Saepe licet magni post multa tropaea legantur
Et Cypriae studiis incubuisse duces.
Quod si defendi exemplo non possit Achillis
Lesco et Alexandri, Mars quoque moechus erat.