Casimirus II Iustus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Tractus ad imperium precibus lacrimisque suorum
Imperii fractas surgere fecit opes.
Percussit scelerum fratris iusto ense ministros,
Sacrificis pacem ruricolisque dedit,
Qui modo calcati sub direptore iacebant
Inque suis rebus nil habuere sui.
Intulit in patriam corpus Roma usque petitum
Divi, qui floris nobile nomen habet.
Mixta dedit domino scelerati aconita ministri
Inter sollemnes perfida dextra dapes,
Trusit et in subitum patria plangente sepulcrum
Delicias hominum deliciasque deum.


Czytaj dalej: O niewinności