Vanda virgo

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Conubii ob crebram virgo formosa repulsam
Teutonici bello Vanda petita ducis
Hosti congreditur, vincit. Magno ille pudore
Incumbit gladio se perimitque suo.
At victrix "mea virginitas sit victima vobis,
O superi, per quos est mihi sospes" ait.
"Rotogari effugi thalamos". Sic fata sub alti.
Se fluvii rapidas praecipitavit aquas.
Bactra Semiramidem, Tomyrin Scythaque ornet, utrique
Quam meus anteferat laude Polonus habet.
Aequentur regnis, aequentur Marte licebit,
Aeqoari Vandae quae, rogo, morte potest?


Czytaj dalej: O niewinności