In apem se rectae...

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

In apem se rectae valetudinis vocari scribit Ioannem Baptistam
Montanum nactus medicum, cuius et laudea celebrat.


Quo me, quo tandem reddes, Thymbraee, saluti
Tempore, tot votis sollicitate meis?
Iam prope complesti obliquis erroribus annum,
Ut iactor variis exagitorque malis,
Nec nostri miserere tamen, mala cum tot et hostis
Vix posset siccis nostra videre genis.
At scis, quod patriam et carissima quaeque reliqui,
Cum mihi ad hanc urbem susciperetur iter,
Ut colerem melius tua sacra tuasque sorores;
In terra Marti cedit Apollo mea.
Heu spes conceptae frustra! Proiecimus omne,
Ponendum in studiis quod mihi tempus erat.
Arrodi a tineis nostros deploro libellos
Et de me tacitos audio paene queri.
Ferte, precor, quodcumque mali est, me ferre videtis;
Advenient laeti post graviora dies.
Cernitis, ut maestae pepulit modo nubila brumae
Sol pater, auratae vellere vectus ovis,
Reddidit et mundo faciem rebusque nitorem,
Horrida quem nuper depopularat hiems.
Induit in folium se quaelibet arbor et almum
Praecingit spicis iam dea flava caput.
Mulcetur variis volucrum concentibus aether,
Ingeminat caesum Cecropis ales Ityn.
Pastor agens haedos lustrat dumeta notatque,
Anxia quo ramo nidificavit avis.
Chloris odorato nectit de flore coronas
Proiecta ad rivmn lene sonantis aquae.
Coniugis in gremio Zephyrus cum mitibus auris
Ludit ab Hesperiis usque reversus aquis.
Singula quid memorem? Phoebi nunc omne revixit
Munere, prostratum frigore quicquid erat.
Et mea cedet hiems adeo mihi dura dabitque
Tandem aliquem veri, credo, repulsa locum.
Iam bene speramus, vel si cum falce minaci
Accubet ante meas mors violenta fores.
Ut suscepta tibi est nostrae, Montane, salutis
Cura, feres certam tu mihi solus opem.
Namque potes, vel nemo potest, licet ipse sub auras
Phoebigena a Stygiis restituatur aquis.
Arte tua quantum valeas, excelsa notarunt
Iudicia et magni constituere viri.
In quibus est Clemens, Romani pastor ovilis,
Clementis moriens Hippolytusque nepos.
"Tam cito nil in me" - clamabat - "iuris haberea,
Mors, hic Montani si foret umbra mei.
Siccine praesidio nudatam intercipis arcem?
Haec observata est scilicet hora tibi".
Illum haec iactantem frustra dea strangulat, ut te
Moenia Veronae tunc habuere tuae.
Quae si non essent Plim nec clara Catulli
Natali, poterant clara sat esse tuo.
His ego te propter vitam debebo simulque
Patribus, Hadriacas qm moderantur opes.
Ilorum precibus Patavinam victus in urbem
Venisti ad medici sacra docenda dei.
Nolebas. Non quod, si te nosti ipse, videres
Esse tuis impar viribus istud onus,
Sed quia cum patriis animus tibi vivere amicis
Tranquillosque dies continuare fuit.
Nec dabit hoc locus iste tibi, quia semper honores
Consuevit varius concomitare labor
Invidiaeque furor, quem calcavere ruentem
Semper praeclari, non timuere viri.
Hoc quoque tu facies, tecum gaudebis et ipse,
In te quod livor, quo crucietur, habet.
Parva sinit, quod scis, altissima tentat, ut altis
Saepius incumbunt fulmina vana iugis,
Vana; immotus enim manet aeternumque manebit
Percussi toties a Iove montis apex.
Et tu montis habes nomen. Contemne, quod acri
Virtuti nulla parte nocere potest.
Nec munerato, hostes quot habet tua gloria, sed quot
Te celebrant nomen suspiciuntque tuum.
Maior is est numerus, cuius pars una per omne,
Quod me fata volent vivere, tempus ero.


Czytaj dalej: O niewinności