Boleslaus IV Crispus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Dum cogit Prussos ad Christi dogma, Polonas
Amisso evertit mitite Crispus opes.
Transfuga ducebat nostros malefidus, iniquum
Transgressos Ossam pertrahit inque locum.
In convestitum viridanti caespite caenum
(A tergo in silvis abditus hostis erat)
Insilit, inclusos caeno suffocat in illo;
Vix pauci incolumes se eripuere fuga.
Mens generosa dolo quia nil agit, ipsa malignis
Opportuna dolis insidiisque capi est,
Et quia metitur propriis virtutibus omnes,
Est in perniciem credula saepe suam.


Czytaj dalej: O niewinności