XII Palatini Iterum

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Ad bis sex iterum recidit gens nostra tyrannos,
Immemor o quanti tam cito facta mali!
Tunc nos calcabant Moravi, tunc Pannones, omnis
Denique, Lechidis quisquis iniquus erat.
Mutua pro reges miscebant proelia, tamquam
Esset ab externo non satis hoste mali.
Plebs iterum damnat sua vota et flagitat unum,
Oppressis tutam qui ferat ultor opem.
Quos pelagi fluctus vidisti agitantibus Euris
Instabili huc illuc mox levitate rapi,
Vidisti vulgus, vidisti grandia vulgi
Consilia, in votis propositoque fidem!


Czytaj dalej: O niewinności