Precatur Divam...

Precatur Divam Virginem Mariam, ut illi in febribua quartanis
Patavinis tolerantiam fortemque animum impetret.


Quid mihi nunc vestris, Musae, cum cantibus? Haec sunt
Tempora laetitiae scilicet apta meae,
Dum crucior rapidoque miser comburor ab igni,
Horrenti pariter conglaciorque gelu,
Dum patior cunctos, quos febris amara dolores
In possessa semel corpora ferre solet.
Sed tamen ille etiam cantat, qui parva superbas
Ante fores tremula flagitat aera manu.
Et mea par causa est; cantu implorabo supernam,
Vis nihil humanae cum iuvat artis, opem.
O mihi in afflictis semper fidissima rebus
Adiutrix, summi nata parensque Dei,
Nunc quoque, nunc oculos ad me demitte benignos
Et querulas servi suscipe, Diva, preces!
Qui quod adhuc licet ista queri linguaeque potestas
Integra quod superest, debet id omne Tibi.
Debet et exiguum hoc animae, quod pelle sub iata,
Has inter venas, inter et ossa latet.
Haec tria nam primo mihi sola e corpore restant,
Cetera sunt longi rapta furore mali.
Sanguiue deficior sucusque colorque recessit,
Quaeque mihi nuper non mala forma fuit.
Pallor is est maciesque in me, qua saepe videri
Vana sepultorum corpora nocte ferunt.
Lumina ut in specubus latitant defossa duabus
Inque acie multum sunt hebetata sua.
Ferre caput nequeo collo, quod membra sequuntur
Cetera, non illo languida facta minus.
Officium, recte quo fungebantur, inertes
Deseruere manus, deseruere pedes.
Affixus lecto totis decumbo diebus,
Ut nuper natus viribus absque puer.
Iamque mihi videor poena par esse Prometheo;
Affixus Scythicis sic fuit ille iugis.
Nulla sui fuerat vincto de rupe potestas,
Me quoque vis morbi non sinit esse meum.
Illius infelix praecordia vultur edebat,
Internus lacerat viscera nostra dolor.
Non illi requies ulla a tortore dabatur,
Qua non excrucier, non datur hora mihi.
Verum aliquo potuit volucris terrore fugari
Illa, potest pestem nemo fugare meam.
Defesgi torpent medici nec, quid sit agendum
Amplius, expediunt, quodve sequantur iter.
Naturae Genitor magnum dum conderet orbem,
Partiretur opes inque creata suas,
Infudit tacitum plantis herbisque vigorem,
Quem nostra in varium vita vocaret opus.
Hoc dedit et gemmis, dedit hoc Pater ille metallis,
Hoc generi volucrum quadrupedumque dedit.
Ignorata diu latuit vis illa; recentis
Nam ruditas populi grandis inersque fuit.
Experiens subiit posthac sollertia et usus
In clara posuit multa reperta die
Cognovitque nocens, cognovit et utile eodem
Sub cumulo, in partes seposuitque duas.
Hinc ortum medicina tulit miscetque perenne
Cum tot corporeis proelia dura malis.
Illa quidem victo ducit saepe hoste triumphum
Et statuit sacra saepe tropaea manu;
Febre tamen nunc victa mea est, ignoscat Apollo,
Atque in me robur perdidit omne suum.
Sic summo placitum est Regi, qui serior in me
Vindicat offensas hac bonitate suas.
Plura, Pater, merui; vitam te laedo per omnem,
Iam dudum infernos dignus adire lacus.
Nil intentatum contra te paene reliqui
Et, quamvis essem filius, hostis eram.
Gratia magna tibi! Punis extrema merentem
Nec iacis in nocuum debita tela caput.
Certe ego, si scelerum sim iudex ipse meorum,
Iudicii gladio plecterer ipse mei.
Clamarem: "Aeternos me praecipitate sub ignes,
Aut date Tartareis anguibus esse cibum"!
Tu nil tale iubes, Genitor, nec iudicis aequi,
Sed blandi partes admonitoris agis
Meque levi sat habes virga perstringere, mater
Ut puerum, fluviae quod male fidat aquae.
Adde aliquid gravius, quaeso; quein corrigis, illum
Tunc revocas et vis, ut prius, esse tuum.
At tu, Virgo, adsis, pro meque, ut fortiter onmes
Evincam gemitus sustineamque, roga,
Neve queri mihi sit durumque vocare Tonantem
(Compulit hoc multos dicere saepe dolor).
Quae patiar, mhil esse putem gravioraque multo
Me fatear noxis commeruisse meis;
Mortem etiam laetus videam, si forsitan ad me
Iam nunc occulto iussa venire pede est.
Nec scio, cur nobis possit metuenda videri,
Sit magis ob causas quando vocanda duas.
Interimet corpus, non amplius ulla facultas
Peccandi et summum laedere numen erit,
Eruet e tenebris animum caeloque remittet.
Illa sit o utinam non procul hora mihi!
Tunc oculig cernam, quae nunc neque mente valemus
Concipere, humano nec memorare sono,
Teque tuosque omnes. Tunc me, Regina, vocabis
Et facies vestros ante sedere pedes.
Cur id enim dubitem? Neque tunc me, Diva, relinques,
Turbine in hoc vitae si mihi semper ades.
Semper ades faveasque, precor, dum vivus in isto
Fallacis mundi iactor agorque mari.

Czytaj dalej: De se ipso ad posteritatem... - Klemens Janicki