Primislus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Ob scelus Audacis raptum diadema Polonis
Rettulit istius gloria luxque viri.
Magnus erat, tantum peperit qui primus honorem
Nobis, magnus et hic, qui revocavit, erat,
Splendidus, antiquis certans heroibus omni
Virtute, in summo quam decet esse viro.
Caeditur insidiis celebrans sollemne Lyaei;
Invidiam virtus dat sibi et illa necem.
Et caute et timide genio servite, potentes!
Exitio multis lux genialis erat.
Hac Cyrus interiit, Macedo interiitque Philippus,
Hac est Argolicis Troia cremata rogis.


Czytaj dalej: O niewinności