Alexander

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Multa laborati hoc recinunt de rege libelli,
Quam duri promptus Martis ad arma fuit.
Nil illum morbi, nil frigora saeva movebant,
Ut non inceptum perficeretur opus.
Saepius insano compressit Iazygas arcu
Et dedit horrendae milia multa neci.
Indigna ulciscens saevi permria Mosci
Illius constans abstulit ultor opes.
Nec tantum bello studuit, sed legibus aequis;
Subiectam patiens est moderatus humum.
Illa ducis laus est certo verissima magni,
Qui sacra, qui iustum cum pietate colit.


Czytaj dalej: O niewinności