Boleslaus III Crivoustus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Hic quinquaginta pugnavit proelia signis
Collatis, casu non variante fidem.
Pugnavit quoties, toties et vicit; eorum
Nomina, quos vicit, quod breve claudat opus?
Caesaris Henrici magnas fudisse cohortes
Sat sibi, si deessent cetera, laudis erat.
Maerore interiit, quod prorsus inermis ab hoste [est]
Foedifrago victus fraude doloque semel.
I, modo Pompei numera mihi, Roma, triumphos,
Nos Boleslai proelia; maior uter?
Pompeium Caesar bello prostravit aperto;
Fraus potuit nostrum vincere sola ducem.


Czytaj dalej: O niewinności