Vladislaus I Hermanus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Plurima rescidit fratris decreta tyranni
Hermanus Latio par pietate Numae.
Hunc spurius vetitis vexavit filius armis,
Sed pius arma tulit pro pietate Deus.
Vincitur impietas Gopleae ad stagna paludis,
Induit inque feras debita vincla manus.
Dic, qui multa legis, quot dignos laude piosque
Legeris historiae per genus omne nothos?
Telegonus, qui pisce patrem obtruncavit Ulyssem,
De turpi Circes natus amore fuit.
Proditor Aeneas patriae est, ne crede Maroni,
Romulus occisor fratris, uterque nothus.


Czytaj dalej: O niewinności