Sanctus Stanislaus episcopus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Iustitiae testem tres iam tellure sepultum
Aestates praesul suscitat iste sibi.
Propter oves pastor rabidi cadit ense tyramii,
Dum litat aeterno pane meroque Deo.
Nec satis hoc visum sceleris, non illa cruentae
Tigridis ingluvies sic satiata fuit.
Disicitur sectus per agros, sed nulla volucris
Ausa est tam sancti tangere membra viri.
Indicio radii caelestis frusta leguntur,
Concrescunt miro consolidata modo.
Terrea quando facit tam magni membra piorum,
Quanto animos foveat, credis, amore Deus?


Czytaj dalej: O niewinności