Sanctus adalbertus episcopus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Praesul Adalbertus Pragensi pulsus ab urbe
Rege sub hoc nobis utilis exsul erat,
Utilis exemplo, doctrina, maximus omni
Vir laude, a vera quae pietate venit.
Lignicolas adiit Prussos, si forte vocari
Ad Christi per eum gens ea posset iter.
Spretus barbaricae iugulum dat forte machaerae,
Sacrificat ripam dum super, Ossa, tuam.
Exanimum corpus rex dura a gente redemptum
In patria sacro fecit honore coli.
Quam sit eo dignus, per tot miracula, per tot
Signa docet iudex ad sua busta Deus.


Czytaj dalej: O niewinności