Miesco primus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Christe, sub hoc ad nos venisti principe, ab hoste
Possessas Stygio commiseratus oves.
Cesserunt idola tibi: Mars, Leda, Gemelli,
Cynthia, Pluto, Ceres, Iuppiter, Aura, Venus.
Femina te nobis ostendit prima Bohemo
Sanguine, prima crucem nos docuitque tuam.
Si tu prima quidem nobis es causa salutis,
Ipse Deus, mulier causa secunda fuit.
Illa tuo tingi Miesconem fonte maritum
Fecit; terra suum est tota secuta ducem.
Plurima tunc data sunt tibi templa novemque cathedrae
Et quas sacrifici dilapidamus opeg.


Czytaj dalej: O niewinności