Siemomislus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Ulltimus iste fuit nostrorum ex ordine regum,
Ignari falsos qui coluere deos.
Huic peperit coniunx oculorum luce carentem
Heredem, sterilis cum foret ante diu.
Mos erat infanti, vitae ut compleverat annum,
Indere, quod vellet nomen habere pater.
Ergo dies venit simul illa, recepit ocellos,
Ostentum dubia plebe stupente, puer.
Res ea signabat discussa nocte Polonos
Visuros lucis lumina vera novae,
Visuros illo Christum sub rege. Negemus,
Quod bona praestituat quaeque futura Deus?


Czytaj dalej: O niewinności