Piastus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

O priscos hominum mores, o nescia fastus
Simplicitas, ingens o probitas et amor!
Non puduit proceres homini dare sceptra Polonos,
Qui modo cultor agri Crusviciensis erat,
Ob solas virtutis opes, virtutis honorem,
Qua vir in exigua floruit ille casa.
Hoc orti de fonte duces regesque Poloni
Duravere dies ad, Ludovice, tuos.
Compita Crusviciae veterum, nostro estis in orbe
Eventu gemini nobilitata ducis.
Regnum ruricolae deferri, a mure vorari
Regem res aeque prodigiosa fuit.


Czytaj dalej: O niewinności