Popelus secundus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Dum timet hic regno pelli, vir inutilis, et cum
Coniuge consultat, quid male tutus agat,
Vim morbi simulat, patruos accersit et illis
(Viginti fuerant) toxica mixta dedit.
Orta cadaveribns vis murum erupit et illum,
Uxorem, natos undique dente petit,
Dilaniat; frustra medios fugiebat in ignes,
Frustra in Gopleas perfidus hospes aquas.
Discite iustitiam, qui propter lucra paratas
Fertis et exsertas ad scelus omne manus.
Est Deus, est scelerum vindicta, est poena malorum;
Unde putes minime posse venire, venit.


Czytaj dalej: O niewinności