Lesco secundus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Attulit huic regnum variorum cursus equorum
Et praeter morem Sors oculata suum.
Dignus erat regno, quamvis patre natus agresti,
Rusticus et modici iustus arator agri.
Non bello quam pace minor; mireris in illo
Hoc, qui nulla umquam noverat arma, viro.
Ante oculos voluit monumentum vile prioris
Fortunae sagulum semper habere suos.
Et tamen illius non legerat ille poetae
Sarmatico dignum carmen in orbe legi:
Fortunam reverenter habe, quicumque repento
Dives ab exsilii progrediere loco.


Czytaj dalej: O niewinności