Lesco primus

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Restituit patriae magna virtute ruinam
Lesco suae miris usus in hoste dolis.
Sub nemore hostis erat; Lesco sub nocte silenti
Appendi galeas per nemus omne iubet.
Sol oritur, galeas accendit, it obvius hostis
In nemus, instructi militis arma putans.
Nil reperit, species quia Lesco removerat illas;
Sic nostros Moravis terga dedisse putat.
Castra mero celebrat, belli securus: in atris
Lesco venit tenebris, castra sopita capit
Aeternumque hosti dat somnum, longa Polonis
Otia, finitimis foedera, iura, metum.


Czytaj dalej: O niewinności