Excusat Petro Cmitae...

Autorem wiersza jest Klemens Janicki

Excusat Petro Cmitae, viro illustri, patrono suo, silentium suum
Patavinum et per occasionem in laudes philosophiae excurrit.



Cmita, tuae splendor patriae, seu plurima specto
In te virtutum sidera sive genus,
Ecquid ais, postquam data sunt tibi carmima tandem
A me post menses vix quoque missa novem?
Scilicet accusas ignavum pectus et istam
Forte putas animi desidis esse moram.
Di mihi sunt testes, tam longa quod otia nobis
Nulla, satisfacerent quae tibi, prorsus erant.
Est opus ad carmen, quod te dignum sit, et amplo
Tempore et internis morsibus esse procul.
Me variis agitat curarum turbo procellis,
Asper ut in pelago carbasa fracta Notus.
Nec tamen et reliquis, ista quae sector in urbe,
Tollitur hac studiis anxietate vigor.
De cunctis solae subeunt haec damna Camenae,
De cunctis solas haec mea laedit hiems.
Non amat haec curas genialis turba dearum
Nec vult sollicitas ante venire fores.
Hinc etiam lucos et prata et amoena poetae
Flumina Musarum constituere domos
Illarumque comas laetis cinxere coronis
Et cantum et dulces attribuere modos.
Hic habitus felix (quota pars tamen huius in isto est?)
Pompaque temporibus dissonat ista meis.
Sic valeam, quod in hoc, qui iam prope praeterit, anno
Nescio, iucundam quid sit habere diem.
Nunc tua suspicio me torquet et hostis, eandem
Qui tibi materia firmat alitque tua.
Nunc animum crucio terrore metuque futuri,
Ut miser exorta navita nube solet.
Sic timor ergo diem turbat, mala somnia noctem.
O soror infernis sollicitudo deis!
Tu mihi fregisti plectrum, quod amicus Apollo
Donarat vitae post tria lustra mihi.
Tu mihi sevisti spinas in pectore et illis
Aonidum ex illo pulsus abivit amor.
Est etiam, est aliud, fateor, cessare quod istud
Pierio motum numine fecit opus.
Nemo simul coluit magni sacraria Phoebi,
Naturae obscuras edidicitque vias.
Ipse Maro, si non tamen est tenuissima summis
Et solem tenebris assimilare nefas,
Dum latebrosa sui sequitur praecepta Sironis
Et rerum causas excutit atque vices,
Otia non habuit laetas per prata capellas
Ducere et agrestes voce movere deos,
Aut facere, ut cupidis parerent arva colonis,
Horrida vel Phrygii scribere bella ducis.
Me qnoque mirantem Sophiae penetralia tempus
Deficit ad Clarii sacra redtre dei.
Hanc tanto maiore sequar conamine, quanto est
Fortior humanis illa medela malis.
Haec est fortunae domina imperiosa malignae,
Sub magnum rapiens illius arma iugum;
Iura dat aerumnis, victo dat iura timori
Nec scit ob adversas vertere terga vices.
Haec est, quam veteres dixerunt Pallada, quae sit
Divino sumnu vertice nata Iovis.
Lorica pectus, clipeo armavere sinistram,
Hastile in dextra ferre dedere manu
Et galea texere comas, violentus in illam
Impetus ut nullum posset habere locum.
Haec est, quae miseri casus confitavit Ulyssis
Atque illum fida sola levabat ope.
Hac duce et Antiphaten effugit et antra Cyclopum,
Vicit et Ionii monstra canora maris;
Cum socii in varias vertissent ora figuras,
A magico solus carmine tutus erat.
Omne genus vicit per bis duo lustra malorum,
Tot profugus terris totque agitatus aquis,
In patriam rediit fatis perfunctus amaris,
Ults et est hostes hac quoque dante suos.
O regina, caput remm, quae colla potentis
Fortunae, libuit quo tibi cumque, rapis
(Utque omnes rotat illa, rotat simul omne, quod usquam est,
Sic ruit imperiis ipsa rotata tuis),
Quo maior tua laus, ex hac quod sola triumphum
Tu, quae de cunctis sola triumphat, habes.
Si non Hannibalis virtus immensa fuisset,
Scipiadae numquam gloria tanta foret.
Fama Neoclidae sit cur ita clara, videmus:
Aurorae dominum fregerat ille ducem,
Qui potuit summos a stirpe evertere montes,
Aequoreum vinclis et cohibere deum
Et magnae aeternas naturae frangere leges,
Cum totae fluviis ebiberentur aquae.
Sed memor, mide abii, te, te, fortissima virgo,
Appello et tecum, si sinis ipsa, loquor.
Sic loquor, ut cupiam demens conatibus impar
Tollere onus, laudes dicere posse tuas.
Si lovis in terram demigret et ante suorum
Laudatorum oculos conspiciendus eat,
Protinus attoniti praeconia coepta relinquent
Inque sacram vertent protinus illa precem.
Sic ego propositum mitto laudantis et, ut te
Suspexi, vultus numen adoro tui;
Ante sacros procumbo pedes, imploro benignam
Cum gemitu timidis supplice rebus opem.
Da mihi, ne metuam quicquam, nisi turpe tuisque
Debeat a templis quicquid abesse procul.
Da mihi, cum veniet, mortem contemnere, ut illi,
Cui dedit intrepidam pota cicuta necem,
Aut illi, qui se muro deiecit ab alto,
Quive sub Aetnaeos se dedit ipse rogos.
Da mihi, dum vivo, fortunae fulmen iniquae
Vincere, virtutem quo petere illa solet.
Si Zephyros nobis promittunt fata benignos,
In laetis doceas scire tenere modum.
Sed, puto, promittunt; neque enim te, Cmita, dediasent,
O lux, o patriae magna columna, mihi.
Impediat livor, quantum libet, ut sibi id unum,
Quod pudeat posthac, conciliare queat.
Me tua solatur prudentia, qualis in ullo
Vandalici generis vix fuit ante viro,
Actaque vita mihi sine crimine, quale favorem
Crediderin merito laedere posse tuum.
Solatur studium, tibi quod fortasse probabo,
Sidederit reditum sorsque Deusque mihi.
Visnicios absens muros hic metior et qua
Sub caelum possint surgere quaero via.
Sunt alti per se, fateor, magnique tuorum,
Audeo nil de te dicere, laude patrum.
Maxima Roma fuit, tamen est dignata poetis
Se dare materiam maxima Roma suis.
Di quoque (cum di sint, nihil sit latidatius illia)
Se praebent sacris et sua templa modis.
Et tu me patiere tuis in laudibus olim
Et placida nostrum fronte iuvabis opus.
Utque iuvare queas, o spes mea magna, valeto
Et me, qui de te pendeo totus, ama!


Czytaj dalej: O niewinności